CANDELABRA Veterum

CANDELABRA Veterum
CANDELABRA Veterum
ita fere fiebant, ut hodie videmus ea, quibus in templis utuntur: catinus erat vel scyphus, et in medio uncinus, cui infiegebatur candela. Varro de Vita Populi Rom. apud Servium, Facibus aut candelâ simplici, aut ex funiculo factâ, cerâ vestitâ: quibus ea figebant, appellabant funalia. Ipse mox Servius, Nonnulli apud Veteres candelabra dicta tradunt, quae in capitibus uncinos habevent, quibus affigi solebat, vel candela, vel funes pice delibuti, quae interdum erant minora, ut gestari manu et praeferri Magistratibus a cena possent. Donatus item in Andriam, Funus a funalibus dictum est, i. e. uncis vel cuneis candelabrorum, quibus delibuti funes pice vel cerâ infiguntur. Candelabra nempe ipsa in modum lancis vel ἐμβαφίου uncinum in medio habebant, cui infigi candela solebat, cum pediculo, quô manu retinebantur. Cuiusmodi lances seu ἐμβάφια, ad excipiendas candelae emunctiones facta, βάμμουλα vel βάμπουλα recentiores Graeci, unde ipsa Candclabra, si unicô tantum constarent acetabulô, ΜονϚβάμβουλα; si duobus, Διβάμβουλα, iidem appellavôre, uti supra vidimus. Scyphi vocantur vulgato Interpreti huiusmodi acetabula, in Candelabro Templi Exodi c. 25. v. 31. et seqq. Tremellius Iuniusque lances vertit: Vide infra in voce Lychnuchus. Quod vero de funere supra ex Donato dictum, hinc est, quod, candelis e papyro cerâ circumdato praelucentibus, mortui olim noctu efferri consueverunt. Persius, Sat. 3. v. 103.
Hinc tuba, candelae ------
Uti autem ex scirpi cortice tegetes, vela, vestes, stragulae, funes et alia vitilia confiebant; sic detractô cortice medulla interior candelis faciendis inserviebat, cerâ circumdata, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 375 et 1002. uti de investitura per Candelabrum, suô locô. De Candelabris sic Plin. l. 34. c. 3. Privatim Aegina Candelabrorum superficiem duntaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos. In his ergo iuncta commendatio officinarum est. Nec pudet Tribunorum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a candel arum lumine impositum appareat. Accessio candelabri talis fuit: Theonis iussu praeconis Clesippus fullo, gibbere praeterea et aliô soedus aspectu, emente id Gegania sestertüs L. eademque ostentante convivio emptum, ludibrii causâ nudatus, atque impotentiâ libidinis receptus in torum, mox in testamentum, praedives Numinum vice illud Candelabrum coluit, et hanc Corinthiis fabulam adiecit: vindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod eterna supra terras Geganiae dedecoris memoria perduret. Sed cum esse nulla Corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his celebratur, quoniam, etc. Ad quem locum vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 8. Vide quoque infra Clesippus, plura vero hanc in rem habes supra, voce Arboris imago cantharus carrus ac infra Lychnuchus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CANDELARIA — Gallis olim la Candeliere, hodie la Chandeleur, Italis Candelora, item Santa Maria Candelara; Latinis etiam Festum Candelarum, et Festum S. Mariae Candelarum: Festum est in communione Romana Putificationis B. Mariae, de quo vide Durandum, l. 7. c …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LAMPADARII — officiisac ministrisillustrium dignitatum vulgo accensentur, maxime vero Praefectis Praetorio et Magistris Officiorum adscribuntur, apud Iulianum Antecessorem Constitut. 37. et in Notit. Imp. ac deinde in ferioribus etiam magistratibus. ex Impp.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VAS, ASIS — a vescendo, quod in eo vescae ponantur, Eruditis dictum est. Iis fictilibus antiqua simplicitas usa est, neque in pauperioribus tantum aedibus, sed et in opulentiorum conviviis, imo et in Deorum fanis ac sacrificiis sollemnibus, quemadmodum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”